Charter Document - 02360445

Charter Document - 02360445


Charter Number: 02360445
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Testimony
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus Melliniaci notum facio presentibus et futuris quod Odowinus de Parriciaco vendidit et quitavit in perpetuum fratribus Pontiniac pro triginta libris pruvin unam petiam terre que adjacet terris ecclesie Pontiniac juxta nemus de Campo Invento quam terram predicti fratres Pontiniac in perpetuum possidebunt et ipse Odowinus obligavit se et heredes suos ad portandum garantiam de predicta terra sepedictis fratribus sicut multorum testimonio monstrata est et limitata Hanc autem venditionem et quitationem laudaverunt Johannes et Willelmus fratres ipsius Odowini et Agnes soror ejus et domina Luca Nigra domina Dameruns de Parriciaco Gerardus gener ejus miles et Emengardis uxor ejus Johannes filius domine Dameruns Renardus sororius dicte Luce Galfridus filius ipsius Renardi Milo filius defuncti Galteri militis Iterius frater ejus Lambertus Maraie Renaldus Gogarz Odo Cuicheval Christina de Buetel domina Bella Bauders Robers Lo Quitan Maria filia Bonie Willelmus Anglicus domina Bura de Mainiz Emengardis filia ejus Willelmus filius et Loreta filia ipsius Bure Bovo filius Bonie Robertus filius Luce Nigre Milo filius Bure Hugo de Fra Quod ut ratum et firmum perpetuo perseveret ego Guido dominus Merliniaci ad petitionem ipsius Odowini et aliorum qui supra memorati sunt presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie MCC decimo octavo mense junio