Charter Document - 02360442
Charter Number: | 02360442 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister G officialis curie Autiss salutem in Domino Noverint universi quod Guido et Petrus clerici de Lagniaco Castro fratres vicecomitis ejusdem castri in presentia nostra constituti confessi sunt quod nobilis mulier Johanna vicecomitissa de Lagniaco eorumdem Guidonis et Petri avia eis dedisset totam decimam suam de Montigniaco exceptis duobus sextariis frumenti quos prius dederat et concesserat annuatim percipiendos videlicet monialibus de Insulis B Marie unum sextarium et ecclesie Pontigniac unum pro una lampade Sciendum quod dicta vicecomitissa dedit dictam decimam predictis clericis Guidoni et Petro tali conditione quod illam tenerent et possiderent ad vitam suam post obitum vero ipsorum supradicta decima ecclesie Pontiniaci remaneret in perpetuum pacifice possidenda Cum igitur prefati clerici prefatam decimam tenerent et possiderent ipsam fratribus Pontiniaci impignoraverunt pro XX libris turon ad usus et consuetudines Autissiod In cujus rei testimonium ad petitionem dictorum clericorum Guidonis et Petri presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo septimo mense novembri