Charter Document - 02360439
Charter Number: | 02360439 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Frater Robertus Sancti Petri Vivi Senon abbas humilis totusque ejus dem ecclesie conventus salutem in Domino Noverint universi quod cum homines vel femine nostre de castellaniis Trianguli et de Nogento et de ballivia Velonesse matrimonialiter copulantur cum hominibus vel feminabus capituli Senon dictorum locorum nos et dictum capitulum Senon communiter pertinere ad heredes ex illo matrimonio procreatos et in dictis locis quibus partimur ad heredes talis fuit usus huc usque et consuetudo quod si homo noster vel femina matrimonialiter copulabatur cum homine vel femina ejusdem capituli liberi ex tali matrimonio procreati qui in partem nostram cederant habebant totam hereditatem hominis nostri vel femine nostre et illi qui in partem dicti capituli veniebant habebant totam hereditatem hominis vel femine ipsius capituli Nos vero attendentes dictum usum rationi et juri esse contrarium pro communi utilitate dictorum liberorum ita ordinavimus et concessimus inter nos et capitulum antedictum quod liberi ex predicto matrimonio procreati in dictis locis et decetero procreandi participes sint decetero hereditatis patris et matris eorumdem et fratres quantum ad hereditatem eamdem Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras fecimus scribi et sigillorum nostrorum munimine roborari Actum anno Domini MCC tricesimo septimo mense julio