Charter Document - 02360437

Charter Document - 02360437


Charter Number: 02360437
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236 - 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Galtherus officialis Bituricensis salutem in Domino Noveritis quod nobilis vir Robertus de Curtigniaco Buticularius Francie Petro Philippo et Radulpho filiis suis de rebus suis redditualibus volentibus et concedentibus predictis filiis in nostra presentia cum ipso nobili constitutis tales partes et portiones fecit et assignavit coram nobis prout inferius continentur videlicet quod Petrus primogenitus filius habebit post decessum patris sui scilicet nobilis antedicti baroniam de Conchis cum omnibus reditibus et pertinentiis sicut eam in integrum possidere predictus nobilis consuevit salvis quingentis libris quas Robertus Johannes et Guillelmus clerici filii nobilis antedicti percipient in dicta baronia annuatim et salva dote Mathildis matris predicti primogeniti filii Post decessum vero predicte matris habebit idem Petrus baroniam de Magduno et Cellas et Chantecoq predictus Philippus habebit Champinolium Castrum Regnardi et Charniacum cum omnibus pertinentiis tam in bosco quam in plano et habebit portionem suam salva dote et jure similiter matris predicte [] In cujus rei memoriam presentes litteras sigillo Bituricensis curie fecimus consignari Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo sexto mense martio Hec autem omnia acta sunt coram nobis salvo jure cujuslibet alterius absentis et eorum qui non erant etatis legitime Datum []