Charter Document - 02360436
Charter Number: | 02360436 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 - 1237 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Leodegarius decanus Curtiniaci in Domino salutem Noverunt universi quod Guido dictus sine pietate de Villafranca et Aramburgis uxor ejus in nostra presencia constituti recognoverunt se concessisse et donasse se et omnia bona sua mobilia et immobilia ecclesie Beate Marie de Escharleiis et fratribus ejusdem ecclesie ab ipsis in perpetuum pacifice possidenda De quibus bonis predicti G et A in presenti coram nobis se devestierunt et fratrem Petrum de Ansa dicte ecclesie cellerarium coram nobis investierunt promittentes per fidem suam in manu nostra prestitam se nunquam venturos contra predictam concessionem et donationem et quod in predictis bonis per se vel per alium nunquam aliquid reclamabunt Quod autem recognitum est coram nobis ad petitionem partium fecimus scribi et nostro sigillo sigillari in rei supradicte memoriam et firmitatem Actum in Purificatione Beate Marie Virginis anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto