Charter Document - 02360434
Charter Number: | 02360434 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo archidiaconus Avalonis et ego Jocelinus miles dominus Vallis Olyniaci omnibus presentes litteras inspecturis notum facimus quod dominus Renaudus miles de Edua vendidit et precise quitavit canonicis Avalon quicquid ipse possidebat in terragiis et in villis de Gyrolis et de Annaot pro quadraginta et tribus libris divionensium sibi solutis Hanc autem venditionem laudaverunt et quitaverunt filii sui scilicet cus et Johannes et li Bogrus et Petrus Guillermus vero frater eorumdem dedit et quitavit quicquid juris habebat vel habere poterat in rebus venditis et hoc prestito sacramento In cujus rei testimonium et munimen nos ad peticionem Renaudi militis de Edua et filiorum suorum supradictis canonicis presentes litteras sigillorum nostrorum munimine tradidimus roboratas Actum anno Domini MCCXXX sexto mense decembri