Charter Document - 02360432

Charter Document - 02360432


Charter Number: 02360432
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Autissiod salutem in Domino Notum facimus universis quod in nostra presencia constitutus Hugo de Subtus Ulmum Autissiodori miles in perpetuam eleemosynam dedit concessit et quittavit fratribus militie Templi totum censum quem habebat in territorio de Valant tam censum illum in quo participabat cum abbate et conventu S Germani Autissiodorensis quam omnem alium censum quem habebat ibidem Ita tamen quod Guibertus Chevriers in censu illo habebit in perpetuum tres solidos censuales in quibus faciet homagium dictis fratribus milicie Templi Et de illis tribus solidis censualibus in perpetuum erit homo eorumdem fratrum In cujus rei testimonium ad petitionem dicti Hugonis presens scriptum fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense julio