Charter Document - 02360429
Charter Number: | 02360429 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ansericus dominus Montis Regalis notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego teneo de charissimo domino meo Theobaldo Dei gratia regi Navarre illustri Campanie et Brie comite palatino castrum de Insula et Insulam cum appendiciis sicut inferius continetur scilicet Massangi Disengium Sanctam Columbam Provanceium Masseium feodum de Genoli feodum Dissengiaci feodum Tramenciaci riveriam a molendino Massiaci usque apud Massangeium nemus Duelie forestam de Herivaci a Campo Rotardi usque ad Timanceium et feoda de Mesaco et hoc quod habeo apud Viler Tornois in feodo et domanio et si in omnibus aliquid haberem quod esset de domanio et allodio usque ad vallem de Mores illud a predicto domino rege Navarre comite Campanie in feodum recognosco me tenere Sciendum etiam quod castrum de Insula jurabile est et redibile predicto Theobaldo regi Navarre comiti Campanie et heredibus ejus in perpetuum ad magnam vim et ad parvam contra omnem creaturam que possit vivere et mori a predicto rege Navarre recepi in feodum quidquid habeo in locis supradictis Quod ut ratum permaneat et firmum teneatur litteris annotatum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC trigesimo sexto mense aprili