Charter Document - 02360428
Charter Number: | 02360428 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 - 1236 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Josbertus dominus Ancei Franci notum facio universis presentibus et futuris quod ego ratam habui et habeo pacem illam que reformata est inter viros religiosos abbatem et conventum Pontiniac ex una parte et dominum Josbertum de Venussia militem cognatum meum ex altera per viros discretos Jacobum cellerarium Pontiniaci et dominum Guichardum militem de Platina de omnibus querelis quas dicte partes habebant ad invicem sicut continetur in carta venerabilis patris Bernardi episcopi Autisiod super hoc confecta et ejus sigillo roborata Et quia res de quibus inter dictas partes agebatur pro majori parte de meo erant feodo omnia sicut expressa sunt superius laudo et confirmo litteris firma et inconcussa in perpetuum habiturus Datum anno Gratie MCCXXX quinto feria quarta post Brandones