Charter Document - 02360424
Charter Number: | 02360424 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopo Lugdunensi et suffraganeis suis et dilectis filiis abbatibus [] et aliis ecclesiarum prelatis per Lugdunensem provinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus injurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum deffensionis opponat Specialiter autem dilecti filii abbas et fratres monasterii de Quinciaco cisterciensis ordinis Lingon diocesis tam de frequentibus injuriis quam de ipso quothidiano defectu justicie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatenus illos qui possessiones vel res predictorum fratrum irreverenter invaserint aut ea injuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquantur seu in ipsos fratres vel eorum aliquem contra indulta sedis apostolice sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgari vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale ante quod susceperunt ejusdem ordinis instituta quas propriis manibus aut sumptibus excolunt sive de nutrimentis animalium ipsorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis singuli vestrum in diocesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententia percellatis Si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta injectione manuum in fratres ipsos vel eorum aliquem anathematis fuerint vinculo innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi Datum Perusii duodecim kalend Junii pontificatus nostri anno nono