Charter Document - 02360423
Charter Number: | 02360423 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido comes Nivern et Forensis et ego Maltildis comitissa uxor ejus notum facimus universis quod nos et dilecti et fideles nostri antecessorum nostrorum vestigiis inherentes unanimiter instituimus et instituendo precipimus ne quis aliqua occasione vel malignitate de cetero in Nivern Autiss Tornod comitatibus nec infra terminos dictorum comitatum audeat vel presumat de cetero domum diruere vel incendium perpetrare Omnes tamen forte nescie ab hac institutione excipiuntur Si quis vero quod absit de cetero incendium perpetraverit vel domum diruerit et de restituendo dampno injuriam passo a principe terre monitus fuerit et illud dampnum infra quadraginta dies post monitionem ipsi factam non restituerit ex tunc debet a predictis comitatibus et eorumdem terminis fori banniti et domini sui ad omnia feoda que ab ipsis tenebat sine se mea facere assennabunt et ipsa feoda tantum tenebunt in manibus donec de dampnis illatis satisfaceret competentur Sciendum etiam quod fori bannitus a fori banno revocari non poterit nisi per voluntatem illius qui dampnum receperit et assensum