Charter Document - 02360422

Charter Document - 02360422


Charter Number: 02360422
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Permission
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus comes Jovigniaci salutem in vero salutari Novit ille qui nichil ignorat quod nos domum Templariorum de Salice que sita est in castellania nostra de Collengiis Vinosis et habitatores ejusdem domus sincera in Domino diligimus caritate Et imo intendentes utilitati et volentes profectum ejusdem domus donavimus et concessimus fratribus ejusdem domus quod ipsi transferre valeant et mutare viam illam que solet transire ante portam ejusdem domus et ducere ad molendina Templi et ad rippariam Yone ita quod via illa ibit retro muros qui claudent et circuibunt capellam dicte domus Hujus capelle nos fuimus et sumus fundatores Ita tamen quod dicta via distabit a dicto muro per septem vel octo tesias Volumus tamen quod via illa que ibit retro muros qui claudent dictam capellam tantam habeat latitudinem quantam habebat illa que solebat ire inter dictam domum et locum ubi sita est modo capella sepe dicta Quod ut in posterum firmum et ratum habeatur presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXXV