Charter Document - 02360421
Charter Number: | 02360421 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Joisbertus dominus Anceii Franci omnibus notum facio quod cum esset contentio inter me et ecclesiam Molism super eo quod ego reclamabam et habebam questas et rogationes in homines de Cuseio commorantes apud Cuseium tandem dicta contentio sopita est amicabiler de consensu parcium in hunc modum quod in dictis hominibus nomine colete sive tallie vel queste vel rogationis vel cujuscumque exactionis nichil decerto possum reclamare mihi tamen retentis justicia custodia corveiis reditibus quas de terris meis mihi debent Quod ut ratum sit et inviolabiliter observetur presentem paginam munimine sigilli mei roboravi Actum anno Domini MCCXXXV