Charter Document - 02360418

Charter Document - 02360418


Charter Number: 02360418
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater Landricus humilis prior de Karitate totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverint universi quod nos unanimi et concordi assensu et voluntate prioris domus nostre Beate Marie de Porta Sancti Leonis Senon et capituli sui associavimus excellentissimum dominum Ludovicum illustrem regem Francorum in omnibus que nostri juris erant apud Grangias juxta Thorigniacum excepto tamen situ domus nostre et terra nostra arabili et censivis et costumis nostris que non sunt de associatione ista tali conditione quod supradictam villam manutenebit et nulli dare poterit nec a manu sua propria alienare neque heredes sive successores sui Et quocumque modo ipsa villa creverit in omni melioratione et emendatione dominus rex percipiet medietatem et nos accipiemus aliam Prepositus vero qui in villa fuerit per dominum regem et per nos communiter apponetur et fidelitatem domino regi et nobis faciet Associavimus etiam eumdem dominum regem toti justicie et tallie de Grangiis sed dicior qui talli abitur in illa villa solvet viginti solidos tantum de tallia et nichil amplius et alii minores descendendo decem et novem vel decem et octo solidos vel minus secundum quod erunt et secundum possibilitatem eorum Sed pauperes habentes domum vel domos in illa villa solvent de tallia quinque solidos ad minus Forenses vero non habentes domos vel mansiones proprias in villa manentes solvent tres solidos tantum de tallia vel minus secundum posse suum Associavimus etiam eumdem dominum regem in furnis nostris qui in eadem villa sunt vel erunt Addidimus etiam in hac associatione domini regis homines nostros de Corocello de Villari Bonoso de Thorigniaco de Florigniaco de Monstellam et de Sancto Martino super Orosam jurisdictioni consimili qua homines nostri de Grangiis superius prenotantur In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXXIV mense octobri