Charter Document - 02360417

Charter Document - 02360417


Charter Number: 02360417
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1234
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui Sancti Remigii Senon salutem et apostolicam benedictionem Abolenda in partibus Gallicanis consuetudo seu corruptela potius ut asseritis inolevit quod cum originarii ecclesiarum quos homines de corpore patria censuit nuncupandos ad alienum dominium fugitivi migrantes necessitate conditionis proprie declinare certarunt ac coram judice competenti pristine conditionis repetantur objectu auctores causam proprietatis et originis agitantes nisi inter cruenta duelli spectacula eorum fundetur intentio Ab actione proposita repelluntur licet de jure suo per alia documenta legitima sint docere parati Unde cum contingat multotiens ex causa simili vos repelli propter quod ecclesia vestra non modicam sustinet in suis juribus lesionem petistis nobis super hoc per sedem apostolicam provideri Nos igitur attendentes monamachias esse prohibitas ut nobis contra hujusmodi homines volentibus experiri quolibet legitimo probandi genere quod indulgetur a jure in casu predicto uti liceat consuetudine hujusmodi non obstante devotioni vestre auctoritate presentium indulgemus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani V idus julii pontificatus nostri anno septimo