Charter Document - 02360416

Charter Document - 02360416


Charter Number: 02360416
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Johannes de Cruz dominus de Annon notum facio omnibus ad quos presentes littere pervenerint quod ego ecclesie Beati Germani Autiss Stephanum Copin filium Garneri de Cheni et heredes sui corporis pro uxore Bonieti de Altaripa pro uxore Stephani Chastein de Monte et pro uxore Petri Houart de Monte in escambium dedi et concessi imperpetuum possidendos Hoc autem escambium teneor facere laudari a domino a quo res de qua factum est dictum escambium movet et eciam teneor dictum escambium garentire dicte ecclesie ergo omnes Et quia sigillum non habeo presentes litteras sigillo karissimi avunculi mei Guidonis domini Arceiarum feci sigillari in hujus rei testimonium et munimen Actum anno Domini MCCXXX IV mense julio