Charter Document - 02360415

Charter Document - 02360415


Charter Number: 02360415
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Guillelmus officialis curie Senon in Domino salutem Noverint universi quod sicut audivimus ex testimonio Gaufredi prioris de Calvomonte quem ad hoc audiendum missimus nobilis mulier Helluisis domina Calvimontis in escambium census quem habebat ecclesia Sancti Remigii Senon in domibus et porprisiis Senon apud Marchellum siti ad quas transferre se volebant Fratres Minores Senon commorantes et in escambium decime et aliorum proventuum quos ratione juris parrochialis habebat eadem ecclesia Sancti Remigii in dictis teneturis ad preces et instantiam eorumdem Fratrum Minorum assignavit et quittavit in perpetuum eidem ecclesie Sancti Remigii sex denarios censuales quos habere se dicebat in stabulis domini regis et censum quem eidem domino debere dicebantur homines inferius nominandi pro domibus et porprisiis Senon in parrochia Sancti Maximini et in parrochia Sancti Mauricii ante domos domini regis sitis inferius exprimendis videlicet Girardus de Gans octo denarios tam pro platea que fuit Ogeri Boart quam pro domo et porprisia contigua domui Guiberti et Auberti de Machee Galterus filius defuncti Ogeri Boart sex denarios pro domo et porprisia dicti defuncti Ogeri contigua domui precedenti et Gilo de Henot pro liberis defuncti Hatonis carpentarii sex denarios pro domo et sequenti porprisia et cameris retro usque ad granchiam Guiberti et Auberti de Machau Floria filia defuncti Fulconis Mouton duos denarios et obolum pro domo lapidea et porprisia contigua domui defuncti Jacobi de Montbar Recognoverunt etiam homines supradicti in nostra presentia constituti excepta Floria antedicta que absens esse dicebatur quod pro domibus et teneturis antedictis debebant censum pretaxatum et proventus et subjectionem omnimodam ad censivam pertinentes domine memorate [] Quitavit etiam ecclesie supradicte in perpetuum sex denarios censuales et quicquid juris habebat in molendino porprisia et appenditiis ejusdem molendini subtus Calvummontem sitis quod molendinum a jam dicta ecclesia tenere dicebantur Petronilla relicta Herberti Munerii Petrus vero de Barris miles filius domine supradicte in nostra presentia constitutus supradicta omnia voluit rata habuit et concessit [] Actum anno Gratie MCC tricesimo quarto mense maio