Charter Document - 02360413

Charter Document - 02360413


Charter Number: 02360413
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Guido officialis Briennonis salutem in Domino Noverint universi quod Milo dominus Sormeriaci constitutus in presentia nostra benigne laudavit voluit et concessit illam donationem quam Stephanus pater suus quondam dominus Sormeriaci fecerat ecclesie Pontiniaci cum ad huc esset in habitu seculari Dederat enim idem Stephanus dicte ecclesie ad luminare ejusdem ecclesie quicquid habebat apud Evroles in puram et perpetuam elemosinam jure perpetuo possidendum excepto pedagio in quo tamen pedagio supradicta Pontiniac ecclesia percipit centum solidos singulis annis sed sciendum quod hoc pedagium non solum apud Evroles recipitur sed etiam apud Bellam Chaumam et apud Chamlotum de quo pedagio supradicti centum solidi prefate ecclesie singulis annis persolvuntur sicut inspeximus in litteris nobilis mulieris Petronille domine Chamloti plenius contineri Ut autem supradicta donatio rata et firma permaneat in perpetuum presentes litteras ad petitionem supradicti Milonis domini Sormeriaci sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCC tricesimo quarto