Charter Document - 02360412

Charter Document - 02360412


Charter Number: 02360412
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233 - 1234
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras magister Guillelmus officialis curie Senon in Domino salutem Noverint universi quod in nostra presentia constituta Florentia filia Guiberti de Villanova Guiardi et Alemannus maritus ejus recognoverunt quod ipsa Florentia et medietas omnium liberorum qui ex ea nati sunt et nascituri sunt et esse debent homines ecclesie Sancti Remigii Senon liberi et abboniati ab abbate et conventu dicte ecclesie ea conditione et eo modo quod ipse et medietas dictorum liberorum singulis annis in festo Beati Remigii mandato dicte ecclesie apud Villamnovam Guiardi quinque solidos pruvin nomine abboniationis solvere tenebuntur ita quod quilibet eorum ad solutionem illorum quinque solidorum nomine abboniationis tenebitur annuatim et qui in dicto festo Beati Remigii defecerit in solutione abboniationis predicte defectum illum per alios quinque solidos tenebitur emendare ea tamen conditione quod ipsi quantum ad dictam ecclesiam pertinet liberi sint et immunes ab omni tallia omni servitute et alia exactione qualicunque que ab eis ratione homagii seu servitutis corporalis possent peti Datum anno Domini MCC tricesimo tertio die martis post dominicam qua cantatur Reminiscere