Charter Document - 02360410

Charter Document - 02360410


Charter Number: 02360410
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo dominus de Noeriis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum contencio fuisset inter ven virum abbatem Sancti Germani Autissiod ex una parte et nobilem virum Jobertum dominum de Venossa ex altera super justicia et finibus justicie ville Sancti Germani de Rovreto quam petebat dictus abbas subtus Venossam a rivo de Buchen usque ad Seur de Pontigniaco in latum et a domo leprosorum de Venossa usque ad ripariam de Senehein in longum Item desuper Venossam petebat eandem justiciam a rivo de Oseglo usque ad justiciam de Montegniaco in longum et a via que ducit de Venossa ad Monteigniacum usque ad rivum de Bouchen in latum Item cum esset et alia contencio inter easdem personas super hoc quod dictus abbas in hominibus suis apud Venossam manentibus tallias et excasuras petebat tandem mediantibus bonis viris inter ipsos amicabiliter talis compositio intercessit Super contencione vero hominum pacificatum fuit in hunc modum quod abbas domino Joberto omnes homines et feminas quos tempore compositionis istius apud Venossam habebat et heredibus suis quitavit imperpetuum et donavit salvis tamen censibus suis et costumis necnon et aliis reditibus in quibus dicti homines ecclesie supradicte racione possessionum obligati tenentur verum tali modo facta fuit presens composicio quod decetero dictus Jobertus nec ejus heredes homines seu feminas ecclesie Sancti Germani sub se non poterunt retinere et si quos forte sub se per maritagium vel alio modo venire contingeret abbas predictus et successores ejus possent eos et eorum heredes sine contradictione aliqua capere talleare excasuras suas levare et de eis et eorum heredibus suam plenarie facere voluntatem Similiter nec dominus abbas homines dicti Joberti poterit retinere Juravit autem dominus Jobertus quod composicionem istam firmiter et fideliter observabit et si quid juris retroactis temporibus vel in justicia prout modo est limitata vel in hominibus recipiendis habuisset dedit imperpetuum ecclesie Beati Germani et quittavit promittens insuper per idem sacramentum justiciam sicut est limitata contra omnes homines garantire Domina vero Amanjardis mater domini Joberti domina Bura uxor ejus Agnes et Sibilla sorores ipsius composicionem istam laudaverunt juramento interposito renunciantes beneficio legis Julie de fundo dotali [] Ego eciam M de Noeriis composicionem istam quam fecit dominus Jobertus qui terram suam de Venossa pro parte tenet a me in feodum laudo approbo et confirmo Et quia ad presens proprium sigillum non habeo ad presens proprium sigillum non habeo ad preces et instanciam ipsius Joberti presentes litteras loco mei sigilli nobilium virorum domini Heraudi de Brena et domini Roberti de Tanleio feci sigillorum munimine roborari promittens de voluntate ipsius Joberti quod quamcito proprium habuero sigillum requisitus a supradicto abbate vel ejus successore illud presenti pagine apponam in hujus facti testimonium et munimen Actum anno Domini MCCXXXIII mense octobri