Charter Document - 02360408
Charter Number: | 02360408 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Campanie et Brie comes palatinus notum facio universis tam presentibus quam futuris quod cum Bartholomeus de Polisiaco miles dominus de Villari vendidisset vel excambuisset vel dedisset sine laude mea et assensu meo ecclesie Molismensi omnes homines et feminas quos habebat apud Artunnacum qui erant de feodo meo et ego postmodum revocassem illam venditionem vel excambium sive donum et hec omnia dedissem dilecto et fideli meo Itero de Brocia in aumentum feodi item Iterus de premissis omnibus donum fecit ecclesie Molismensi ego vero ad preces ipsius donum istud ecclesie Molismensi laudo confirmo Addidit preterea dictus Iterus huic suo dono quod animalia propria abbatis et conventus Molismi apud Molismum et apud Chasi manentia libere ducantur ad pastum per totum finagium de Riceio sine aliqua calumpnia per redditionem dampni Quitavit etiam dicte ecclesie quendam hominem de Molismo qui vocatur Godefridus Chaperons jure perpetuo possidendum In finagio quoque de Villa Dei concessit predictis animalibus pasturam liberam Ut igitur hec omnia rata et inconcussa permaneant presentes litteras inde conscriptas sigilli mei appensione confirmo Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimosecundo Quia vero sigillum meum renovavi presentes litteras feci sigilli mei novi munimine roborari Actum anno Gracie millesimo ducentesimo trigesimo tertio