Charter Document - 02360407
Charter Number: | 02360407 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Campanie et Brie comes palatinus Notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego concessi et obligavi me et heredes et successores meos erga ecclesiam Molism quod custodiam quam habeo in quibusdam villis ad eamdem ecclesiam pertinentibus scilicet Autunnaco et Tricheio neque ego nec successores mei comites Campanie ponere possumus extra manum nostram Sed quicumque erit comes Campanie predictarum villarum custodiam tenetur in manu sua propria retinere Quod ut ratum et stabile perseveret presentem cartam inde scribi volui et sigilli mei munimine roboravi Actum anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo secundo Quia vero sigillum meum renovavi presentes litteras feci sigilli mei novi munimine roborari Actum anno Gracie millesimo ducentesimo trigesimo tercio