Charter Document - 02360404
| Charter Number: | 02360404 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1232 - 1233 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego G comes Nivernensis et Forensis notum facimus universis quod nos diligenti facta inquisitione invenimus et cognovimus et ita fieri mediante justicia voluimus et concessimus quod si homines de Pimella dominium abbatis Sancti Michaelis Tornodor subterfugerint et ad dominium nostrum vel ad cujuscunque diverterint domus et omnes possessiones alie eorumdem hominum que sunt ad costumam vel ad terciam ecclesie Beati Michaelis Tornodori ad jus et ad proprietatem dicte ecclesie libere remaneant et quiete et omnia mobilia in eisdem domibus et possessionibus inventa et saisita ab abbate Beati Michaelis vel ejus mandato antequam per alium dominum ad abbatem fuerint reclamata salvis dictis hominibus rectis suis censivis In cujus rei testimonium presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum apud Tornodorum anno Domini millesimo ducentesimo trecesimo secundo mense februario die dominica Focorum
