Charter Document - 02360400

Charter Document - 02360400


Charter Number: 02360400
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231 - 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael officialis curie Senon in Domino salutem Noverint universi quod Henricus Frollais miles et Johannes nepos suus filius Guidonis Infantis militis in nostra presentia constituti recognoverunt se pro octies viginti libris paris quas habuerunt et receperunt in pecunia numerata a capitulo Senon eidem capitulo pignori obligasse decimam suam de Torigniaco infra mensem ab illa parte que primo petierit redimendum et etiam conventus fuit quod alter ipsorum similiter infra mensem postquam hoc petierit redimere possit partem suam decime supradicte Et fiduciaverunt se eidem capitulo illo durante pignore decimam garantituros predictam De qua garantia firmenda Willelmus de Torigniaco Johannes de Fontanis Willelmus de Charmancellis milites et Iterus de Torigniaco armiger erga illud capitulum se plegios obligarunt Dictam autem impignorationem Maria uxor ejusdem Henrici coram Petro presbytero Torigniaci laudavit fide prestita et concessit sicut nobis retulit idem presbyter quem ad hoc misimus specialiter audiendum et hoc idem laudavit dictus Willelmus de Torigniaco miles de cujus feodo movet decima supradicta Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo mense marcio