Charter Document - 02360399
Charter Number: | 02360399 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1231 - 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael officialis curie Senon salutem in Domino Noverint universi quod constituti in presentia nostra Clemens de Edua civis Senon et Luca uxor ejus recognoverunt se terras inferius subnotatas videlicet sex arpenta et quartam partem unius quarterii terre sita in territorio quod dicitur Corveia Beate Marie et sex arpenta triaque quarteria et dimidium quarterium juxta pratum Creeriarum sita et sex arpenta dimidium arpentum et quartam partem unius quarterii in territorio quod dicitur Troussebacon sita et tresdecim arpenta unum quarterium et dimidium quarterium juxta terram Karoli de Pontarlia que fuit Theobaudi de Sancto Florentino ad censum tenere a capitulo Senon videlicet quodlibet arpentum ad sex denarios Paris census et arpenta omnium terrarum predictarum sunt ad arpentum domini regis quadraginta tesiarum et etiam recognoverunt coram nobis se ab eodem capitulo tenere ad censum sex denariorum paris quendam viam sicut illa via se comportat a veteri Posterna quam fecit fieri defunctus Garnerus de Prato sita juxta magnam voltam magne domus lapidee que fuit ejusdem Garneri usque ad magnam viam publicam que ducit a mercato Senon ad ecclesiam Beati Hylarii Senon et dictus census debet ipsis confitentibus reddi dicto capitulo annuatim in crastino Octabarum Pasche Fiduciaverunt autem prefati Clemens et Luca uxor sua se contra predicta de cetero non venturos Actum anno Domini MCCXXXI mense martio die lune post dominicam qua cantatur reminiscere