Charter Document - 02360398

Charter Document - 02360398


Charter Number: 02360398
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Dispute
Date: 1231 - 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis J decanus Sancti Florentini salutem in Domino Noverint universi quod Johannes Tortus de Joingniaco in presentia nostra constitutus recognovit se accepisse ab abbate et conventu Deiloci quoddam desertum situm in Calido Furno apud Joingniacum ad reedificandum sub tali conditione quod singulis annis faciet in dicto deserto ducentas fossas et propagabit et firmabit culturaque debita dictum desertum colet et nutriet usque ad septem annos Post septem vero annos dictus J dictum desertum parcietur in duas partes et ipsi quam voluerint partem capient et ipse alteram Hec autem conventio facta fuit inter dictum J et abbatem et conventum Deiloci anno Domini MCCXX nono mense martio Set quia dictus J dictas ducentas fossas inspecto deserto nec primo anno nec secundo fecerat iterum compositum fuit inter dictos abbatem et conventum ex una parte et dictum J ex altera sicut in eorumdem litteris vidimus contineri quod infra presentem annum dictus J in dicto deserto faciet sexcentas fossas Sin autem dicti abbas et conventus Deiloci dictum desertum capient sicut suum quitum nec in eo dictus J deinceps aliquid reclamare poterit In cujus rei memoria presentes litteras sigillo meo munitas eis tradidimus Actum apud Joviniacum anno Domini MCCXXXI martio mense