Charter Document - 02360397

Charter Document - 02360397


Charter Number: 02360397
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 - 1232
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Briennonis in Domino salutem Noverint universi quod in nostra presentia constituta nobilis mulier Agnes de Parreciaco uxor Hugonis de Beru militis recognovit se dedisse in perpetuam elemosinam ecclesie Pontiniac in qua sibi elegerat sepulturam omne illud quod de jure vel consuetudine conferre poterat in toto redditu quem habebat de sua hereditate apud Buetellum tam in furno quam in terragiis et in toto redditu quem eadem habebat apud Meryacum Servosum tam in censivis quam in costumis hac intentione quod in predicta ecclesia anniversarium ipsius in perpetuum singulis annis de cetero celebretur Hugo quoque de Beru miles maritus Agnetis predicte in presentia nostra constitutus recognovit donationem supradictam de consensu et licentia sua factam fuisse fide corporali in manu nostra prestita Promittens quod dictam donationem ratam habebit in perpetuum [] Quod autem audivimus et coram nobis factum fuit et recognitum ad petitionem partium sine prejudicio alterius sigilli curie Briennonis testificamur Actum die martii proxima ante festum Purificationis B Marie Virginis anno Domini MCCXXXI