Charter Document - 02360395

Charter Document - 02360395


Charter Number: 02360395
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus de Capis notum facio universis presentes litteras inspecturis quod cum karissimus dominus meus Theobaldus comes Campanie dedisset mihi licentiam vendendi capitulo Senon quicquid habebam apud Brienon in terris arabilibus et hominibus et in omnibus aliis modis et commodis preter quam in feodis et ea que vendita sunt tenerem de feodo Petronille domine Juliaci et Chaneoti et dicta domina teneret eadem vendita de dicto comite Campanie ego promisi eidem comiti Campanie quod loco dicte venditionis ponerem in feodo dicte Petronille quicquid habebam apud Parrecenium que ipsa de dicto comite Campanie tenebit sicut tenebat ea que vendidi que superius sunt expressa Actum anno Gratie MCCXXXI mense augusto