Charter Document - 02360388
Charter Number: | 02360388 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gracia Lingon episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noveritis quod Guido de Aisiaco miles in nostra presentia constitutus recognovit quod homines ecclesie Molism apud Geigniacum commorantes habent usuarium pascuarum in nemore de Lombois Et cum super hiis et aliis rebus querela verteretur inter ipsum ex una parte et ecclesiam Molism ex altera ipse pro bono pacis firmius observando cepit in feodum et homagium ab abbate et ecclesia Molism quicquid habet apud Geigniacum in hominibus terragiis et censibus seu quibuslibet rebus et etiam quicquid habet in nemoribus et de Jarci et de Foisolio Ut igitur hec omnia perpetuum et inviolabile robur obtineant nos ad petitionem dicti militis presentes litteras inde conscriptas ecclesie Molism tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno Gracie millesimo ducentesimo trigesimo primo