Charter Document - 02360385
Charter Number: | 02360385 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos dilecto et fideli nostro Johanni de Valcriaco pro fideli servitio quod nobis impendit et in futurum sicut speramus impendet et in augmentum feodi quod de nobis tenebat dedimus centum libratas terre eidem assinatas in omnibus que habebamus apud Escuroles et apud Maesium de Escole et in omnibus pertinentibus ad balliviam d'Escuroles ab eodem Johanne et heredibus suis in perpetuum possidendas Quod [ut] robur obtineat perpetue firmitatis presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato precepimus consignari Actum apud Andegavum anno dominice Incarnationis MCCXXX mense junio astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa Dapifero nullo Signum Roberti buticularii signum Bartholomei camerarii signum Mathei constabularii Data vacante cancellaria