Charter Document - 02360384

Charter Document - 02360384


Charter Number: 02360384
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Maugerus baillivus de Ervi et de Trecis notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod cum querela verteretur coram illustri domino Theobaldo comite Campanie super hereditate Osanne uxoris mee defuncte sine herede corporis sui que videlicet hereditas sita est apud Artunnacum tam in terris arabilibus in Chassegna et alibi in finagio ejusdem ville quam in quodam prato et sede molendini ei contigua tota hec hereditas eidem domino comiti adjudicata est tamquam eschaeta femine sue sine liberis defuncte Hanc autem hereditatem idem dominus nostris comes mihi dedit liberaliter et benigne jure perpetuo possidendam quam videlicet hereditatem ego intuitu pietatis pro remedio anime mee necnon et jam dicte uxoris mee defuncte integraliter dedi ecclesie Molismensi in elemosinam jure perpetuo possidendam Abbas vero et conventus Molismenses ne huic beneficio viderentur ingrati concesserunt mihi singulis annis pro uxore mea jam dicta in anniversario ipsius speciale servicium celebrandum similiter et pro me post decessum meum Quamdiu autem vixero die anniversarii jam dicte uxoris mee missa una de Spiritu Sancto celebrabitur in ecclesia Molismensi Abbas etiam tenebitur exhibere conventui in quolibet anniversario superius memorato quinque solidos Pruvin pro pitancia Hanc autem elemosinam ego fide nostra corporaliter data bona fide teneor legitime dicte ecclesie garandire Insuper et dominum meum sepedictum plegium dare cum litteris suis de legitima garandia Hanc autem elemosinam voluit et laudavit Petrona uxor mea fidem corporaliter dans quod nunquam aliquid de hiis omnibus in posterum reclamabit Ut igitur hec omnia perpetuum et inviolabile robur obtineant ego presentem cartam inde conscriptam sigilli mei munimine roboravi Actum anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo