Charter Document - 02360382

Charter Document - 02360382


Charter Number: 02360382
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo dominus Noeriorum notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Bartholomeus de Cycons miles dilectus et fidelis meus in presentia mea constitutus dedit et concessit laude et assensu Agnetis uxoris sue et liberorum suorum videlicet Hugonis militis et Milonis in perpetuam elemosinam ecclesie Molismensi et prioratui de Noeriis videlicet monachis ibidem Deo servientibus libere et absolute sine aliqua sumptu ex parte dictorum monachorum ponendo duos sextarios bladi commandabilis ad mensuram de Noeriis Cujus bladi due partes sunt ordei et tercia pars frumenti Et hoc bladum percipietur singulis annis in festo Sancti Remigii a priore de Noeriis vel ejus mandate in molendino suo de Hergiaco Si vero redditus dicti molendini minuerentur ita quod dictum bladum dicto priori sicut superius est expressum non persolveretur dictus Bartholomeus heres vel successores ejus defectum dicti bladi alibi assignare et persolvere dicto priori vel ejus mandato sine contradictione aliqua teneretur Hanc autem elemosinam cum de feodo meo esset laudantibus Agnete uxore mea et liberis meis Milone Elisabeth et Philippo ad instantiam et petitionem dicti Bartholomei et Agnetis uxoris ejus et dictorum liberorum ejus scripto redigens sigilli mei munimine confirmavi in eodem elemosina retinens mihi custodiam sicut habeo in prioratu de Noeriis Et sciendum est quod ecclesia Molismensis solo divine pietatis intuitu ad petitionem dicti B concessit anniversarium Guillermi filii sui in ecclesia eadem faciendum Actum anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo