Charter Document - 02360379
Charter Number: | 02360379 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1229 - 1230 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael curie Senon officialis in Domino salutem Noverint universi quod Johannes de Mimorant miles et Florencia uxor ejus in presencia nostra constituti abbati et conventui Sancte Columbe Senon quitaverunt in perpetuum si quid juris habebant in Humberto de Corleone et Gileta filia sua Promittentes fide prestita corporali quod per se vel per alios contra quitationem non venient supradictam Imo garantiam debitam super hiis portabunt eisdem Dicta etiam Florencia fide data quitavit dotem suam si quam habebat in dictis Haberto et Gileta recognoscens quod hoc faciebat spontanea non coacta Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis a predictis Johanne et Florencia uxore sua ad petitionem eorum sine aliorum prejudicio sub sigillo Senon curie testificamur Actum anno Gratie MCC vicesimo nono mense februario