Charter Document - 02360373
Charter Number: | 02360373 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael curie Senon officialis in Domino salutem Ex parte abbatis et conventus Sancti Pauli Senon contra magistrum et fratres domus Dei de Posterna Senon fuit in jure propositum coram nobis quod terre site apud Veron quas ipsi abbas et conventus a dictis magistro et fratribus dicte domus Dei petebant ad se pertinebant ex dono defuncti Hodoini quia dum adhuc ecclesia Sancti Pauli prioratus esset Deiloci idem Hodoinus de assensu Damerone uxoris sue dederat easdem terras in elemosinam ecclesie Deilocensi ita quod quando ecclesia Sancti Pauli fieret abbatia eedem terre devenirent ad ipsam et postmodum abbas et conventus Deiloci quando ecclesia Sancti Pauli facta fuit abbatia cesserunt et quitaverunt easdem terras eidem ecclesie Sancti Pauli in quarum possessione postmodum extiterat per aliquod tempus ipsa ecclesia Sancti Pauli Unde cum magister et fratres dicte domus Dei terras illas tenerent injuste eas sibi restitui petierunt Procurator vero magistri et fratrum dicte domus Dei confitens ecclesiam Sancti Pauli in possessione earum aliquo tempore extitisse respondit quod defunctus Garnerus de Prato de cujus feodo movebant ille terre assignaverat ad illas tanquam ad suum feodum quod nolebat ad manum mortuam devenire dicens quod postmodum inter dictos abbatem et conventum ex una parte et dictum Garnerum ex altera coram domino rege fuerat litigatum et sic compositum inter eos quod abbas et conventus pecunia tamen inde recepta quitaverunt dictas terras eidem Garnero idemque Garnerus terras illas contulit domui Dei predicte quod negaverunt dicti abbas et conventus tandem testibus ab utraque parte ad probandum intencionem suam receptis attestationibus publicatis rationibus et allegationibus utriusque partis auditis et plenius intellectis cum et per testes et per confessionem procuratoris dicte domus Dei nobis legitime constitisset eosdem abbatem et conventum in possessione dictarum terrarum extitisse parte altera in probatione sua deficiente prudentum virorum freti consilio possessionem earumdem terrarum eisdem abbati et conventui per diffinitivam sententiam adjudicavimus salva tamen proprietate si super ea pars adversa voluerit experiri ipsis abbati et conventui questionem expensarum super hoc reservantes Actum anno Gratie MCCXXIX die martis post festum Sancti Mathei