Charter Document - 02360371
Charter Number: | 02360371 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Willelmus abbas totusque conventus ecclesie Beati Johannis Senon in Domino salutem Noverint universi quod cum de discordia que vertebatur inter nos ex una parte ac magistrum et fratres maioris domus Dei Senon ex altera in venerabiles viros magistrum Hugonem Deimberti canonicum Senon et Radulfum priorem Sancti Salvatorisde Vineis fuisset hinc inde unanimiter et concorditer compromissum videlicet super medietate cujusdam domus site in Campo defuncti Guiardi quam defunctus Odo quondam presbiter Malleii pro suo anniversario faciendo sicut dicebamus nobis dederat in elemosinam quod pars negabat adversa Tandem de consilio bonorum inter nos et ipsos magistrum et fratres fuit compositum in hunc modum quod nos dedimus eisdem magistro et fratribus sexaginta solidos Paris ipsique quitaverunt nobis cameram super cellarium et cellarium desubtus cameram sicut dicta camera se comportat usque ad muros civitatis Senon et murus de medio qui dividit cameram a chassio Magne Domus communi erit utrique tam domui quam camere ita quod quilibet a parte sua super dictum murum poterunt edificare Nos autem si quid juris habebamus in toto predicto chassio Magne Domus et in camera juxta eandem domum versus ecclesiam Beati Petri de Dongione et veterem posternam qua itur ad Marchaellum sita sicut idem chassium et ipsa camera se comportant usque ad dictos muros civitatis domus Dei quitavimus in perpetuum supradicte In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Gracie MCC vicesimo nono mense augusto