Charter Document - 02360369
Charter Number: | 02360369 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galcherus de Jovigniaco et ego Amicya uxor dicti Galcheri notum facimus universis presentibus et futuris quod nos dedimus et concessimus ecclesie Escharleiarum pro anniversario nostro singulis annis faciendo furnum nostrum de Villa Franca in perpetuum libere et pacifice possidendum secundum usus et consuetudines quibus illum possedimus usque modo Volumus etiam duas pitantias generales inde fieri in conventu Escharleiarum singulis annis primam scilicet secunda Dominica de Adventu alteram in Quadragesima scilicet dominica qua cantatur Letare Jerusalem Promisimus etiam bona fide quod eidem ecclesie garentiam portabimus apud omnes super dicto furno et laudari et liberari ab omnibus faciemus Volumus insuper heredes nostros obligatos teneri eidem ecclesie garentiam super eodem furno in perpetuum apud omnes posteros et presentes Quod ut ratum et firmum permaneat in futurum presentes litteras nostrorum roboravimus munimine sigillorum Actum anno Gracie MCC vicesimo nono mense aprili