Charter Document - 02360367
Charter Number: | 02360367 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Abbas et conventus Sancti Mariani Autissiodor coram nobis abbate et priori Sancti Petri et R cantore Autissiod a venerabili patre nostro romano summi pontifici legato delegatis petierunt ab abbate et conventui Escalliarum plateam quandam sitam apud Villam Novam quam tenent ipse abbas et conventus Escalliarum et in ea domum edificaverunt que dicitur Domusrubea quam plateam dicti abbas et conventus Sancti Mariani dicebant suam esse ex dono defuncti Adonis Salerii et eam aliquanto tempore tenuisse Quibus ex adverso abbas et conventus Escalleiarum responderunt quod plateam predictam habuerant per commutationem a defuncto Theobaldo fratre quondam domini Roberti Capellani Cui Roberto dicti abbas et conventus Sancti Mariani predictam plateam pro medietate donaverant et pro medietate vendiderant et post Robertus eam predicto donaverat Theobaldo Nos igitur cantor et prior Sancti Petri Autissiodor tercio conjudice nostro propter infirmitatem proprii corporis excusato auditis rationibus et allegationibus utriusque partis testibus et probationibus eorum receptis et attestationibus publicatis die prefixa ad diffinitivam sententiam proferendam habito bonorum virorum consilio per diffinitivam sententiam absolvimus abbatem et conventum Escalliarum ab impetitione abbatis et conventus Sancti Mariani super platea Villenove petita imponentes eisdem abbati et conventui Sancti Mariani perpetuum silentium super ea abbatem et conventum Escalliarum super expensis penitus absolventes Actum anno Gracie MCC vicesimooctave mense decembri