Charter Document - 02360366
Charter Number: | 02360366 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Curtigniaco clauserio suo de Vermentum et aliis servientibus suis qui vina sua in vendemiis sunt ibi paraturi salutem Mando vobis et precipio quatenus singulis annis tempore vendemie detis de melioribus vineis meis de Vermentum fratribus Fontis Johannis et sine mora et sine omni dangerio sexdecim modios de melioribus vinis meis rubeis ita ut de vobis non debeant conqueri nec me oporteat clamorem eorum sustinere Hoc autem precipio tam vobis quam aliis servientibus meis qui post vos apud Vermentum vinea mea sunt paraturi Datum anno Gratie millesimo ducentesimo vigesimo octavo mense novembri