Charter Document - 02360365
Charter Number: | 02360365 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Adam officialis curie decani Autiss salutem in Domino Notum vobis facimus quod cum vir religiosus Regnaudus abbas Sancti Germani Autiss in jure proposuisset coram nobis contra Guillelmum Bazellum qui violenter intraverat quandam domum sitam apud portam Sancti Symeonis que fuit defuncti Guidonis Guignorii in qua Durandus rotarius manet et ibi ceperat duos equos quos dictus abbas petebat sibi reddi eo quod dicta domus sita est in justicia Sancti Germani petebat eciam dictus abbas injuriam sibi super hoc illatam emendari Tandem lite super hoc legitime contestata interrogationibus diligenter factis recognovit dictus Guillelmus quod revera unum de jam dictis equis in predicta domo cepit quam domum credit in justicia Sancti Germani sitam esse Unde prudentum virorum consilio per diffinitivam sentenciam diximus quod predictus equus debebat prenominato abbati reddi et injuria emendari Nos vero equum illum quem in manu nostra tenebamus mandato dicti abbatis reddidimus et injuria super fractione dicte domus factam prenominatus Guillelmus mandato supradicti abbatis emendavit coram nobis Quod ut ratum et stabile permaneat presentibus litteris sigillum curie M decani Autiss duximus apponendum Actum anno Domini MCC vicesimo octavo mense augusti