Charter Document - 02360364
Charter Number: | 02360364 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael curie Senon officialis in Domino salutem Noverint universi quod Gaufridus Mauferas prepositus domini Senon in nostra presentia et Jacoba uxor ejus coram mandato nostre ad hoc audiendum a nobis specialater destinato constituti recognoverunt se quandam domum in censiva capituli Senon ante stallos in quibus venditur panis juxta maiorem domum Dei Senon sitam de capite predicte Jacobe existentem pro sexiesviginti libris Paris suis quitis et solutis sicut confessus est dictus Gaufridus eidem domui Dei vendidisse fide prestita promittentes se super hoc dicte domui garantiam debitam portaturos et nullam per se vel per alios in posterum questionem moturos Recognovit etiam dicta Jacoba quod hoc faciebat spontanea non coacta De debita vero garantia a predicto Gaufrido super dicta domo vendita eidem domui Dei ferenda Jobertus Porpensez sororius ejusdem Gofridi et Theobaudus li Flaites cives Senon erga dictam domum Dei obligarunt se plegios insolidum coram nobis Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis et coram dicto mandato nostro ad petitionem partium sine aliorum prejudicio sub sigillo Senonensis curie testificamus Actum anno Gracie MCC vicesimo octavo mense augusto