Charter Document - 02360362

Charter Document - 02360362


Charter Number: 02360362
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Manumission
Date: 1228
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Theobaldus Campanie et Brie comes palatinus notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego concessi hominibus meis de Viconovo et de Corloon et de Baissiaco et omnibus meis manentibus inter Braium et urbem Senon qui sunt de prepositura Braii quod unusquisque solvat michi singulis annis per juramentum suum in crastino Sancti Remigii quatuor denarios pro qualibet libra valoris tenure sue et pro hoc quito eos ab omni tallia et exactione Si quis vero eorum pro predicta assisia solvere voluerit centum solidos jurare propter hoc non cogetur set quitus erit de conventionibus predictis Concessi etiam dictis hominibus meis et illis qui venient manere in libertatem eorum talem justiciam videlicet quod si capitale redditum fuerit per clamorem et justiciam triginta denariis emendabitur convicia per solum verbum triginta denariis emendabuntur percussio hominis sine sanguine quinque solidis emendabitur Percussio hominis sine armo moluto cum sanguinis effusione quindecim solidis emendabitur percussio hominis armo moluto dum tamen mors non sequatur neque afflo amentum sexaginta solidis emendabitur Et omnes hujusmodi emende erunt mee Si qui vero hominum meorum qui de dictis locis recesserunt usque ad tempus constitutionis predicte venire voluerint in eorum libertatem ad manendum licite ibidem poterunt remanere preter illos qui sunt sub me qui venire non poterunt nisi per me ita quod ipsi solvent consuetudines supradictas Sciendum etiam quod predicti homines chevalcheias et exercitus michi et heredibus meis debent et debebunt in expensis suis quocienscumque per mandatum meum vel per litteras meas sub moniti fuerint Aliquis homo qui sub me manet vel qui veniet mansurus qui non sit de custodia mea vel de feodis meis in libertate illi retineri non poterit nisi de assensu meo aut heredum meorum Quicumque vero erit prepositus illius loci aut serviens tenetur jurare quod ipsi jura mea et jura dictorum hominum bona fide observabit Sciendum etiam quod homines aut femine manentes in istis locis qui sunt in partitione inter me et alterum non sunt in libertate ista et si aliquis eorum aut heredum ipsorum manentium in dictis locis venerit in manu mea sine parte alterius ille erit in libertate ista Hanc siquidem libertatem feci jurare in animam meam dictis hominibus bona fide observandam Volo etiam quod omnes successores mei teneantur jurare quod dictam libertatem bona fide observabunt Homines vero supradicti tenentur jurare mihi et successoribus meis post me semel in anno quando requisiti fuerint a me vel a meis heredibus quod ipsi conventiones predictas observabunt et jurabunt quod ipsi servabunt corpus meum et membra mea et honorem meum et heredum meorum Quod ut notum [] anno MCCXXVIII mense julio