Charter Document - 02360360

Charter Document - 02360360


Charter Number: 02360360
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus dominus Planceii notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Galcherus vicecomes Sancti Florentini gener meus coram me recognovit quod ipse reacceperat a karissimo domino meo Theobaldo comite Campanie in feodum et homagium ligium quicquid ipse Galcherus habet aput Jauges tam in planis quam in nemoribus et in aquis et in omnibus aliis modis et commodis et quicquid habet apud Chau tali modo quod quando idem Galcherus habebit duos heredes alter eorum heredum erit homo dicti domini mei comitis Campanie super omnibus prenotatis Promisit insuper dictus Galcherus quod quando ipse habebit sigillum litteras suas patentes tradet dicto domino comiti testimoniales super premissis In cujus igitur testimonium presentes litteras sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Gracie millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense julio