Charter Document - 02360355
Charter Number: | 02360355 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus dominus Selliniaci omnibus [] Noverint universi quod cum controversia esset inter me et dominum Johannem fratrem meum ex una parte et religiosos viros abbatem et conventum Sancti Germani Autiss ex altera super diversis querelis quas habebamus ad invicem de consensu meo et domini Johannis fratris mei et predictorum abbatis et conventus fuit mediantibus bonis viris amicabiliter compositum in hunc modum videlicet quod ego et Johannes frater meus fenum stramen et justiciam viarum que omnia petebamus apud Eriacum imperpetuum abbati et conventui quittavimus pro tribus modiis avene in grangia de Eriaco [] Preterea talliam frumenti carretam et gistum que mihi et militibus meis habebam in hominibus Sancti Germani de Monte de Altaripa et de Ulmedo quitavimus ego et Johannes frater meus ecclesie Sancti Germani imperpetuum Ipsi vero pro quitacione ista associaverunt me ad medietatem in omnibus rebus quas idem abbas et conventus habent apud Montem Altamripam et Ulmedum videlicet terragiis censivis costumagiis exceptis grangia ipsorum de Grosso Bosco cum nemora adjacenti clauso de Monte et terris et pratis ad illam grangiam pertinentibus necnon exceptis decimis omnibus et reditibus ecclesiarum predictarum villarum et exceptis hominibus Sancti Germani manentibus in eisdem villis De justicia siquidem trium villarum predictarum ita fuit statutum quod justiciam quam predicti abbas et conventus se dicebant habere in hominibus meis mihi quitaverunt et heredibus meis scilicet justiciam quam ego dicebam habere in hominibus ipsorum manentibus in eisdem villis ecclesie Sancti Germani ego et Johannes frater meus imperpetuum quitavimus In omni vero alia justicia tam in fundo terre quam in aliis hominibus manentibus in terra Sancti Germani predictarum villarum associavimus nos ad invicem ita quod ego libere medietatem habebo et predicti abbas et conventus aliam excepta magna justicia scilicet de latrone homicido et raptu que propria mea est Ita quod de iis tribus homo ecclesie Sancti Germani convinci debet in curia ipsius ecclesie nisi fuerit confessus vel in presenti forefacto captus et tunc mihi reddi debet ad faciendum voluntatem meam et excepta justicia de Grosso Bosco et de toto nemore adjacenti et de clauso de Monte et de terra que vocatur Norbert et de omnibus terris pratis sicut metata sunt per cruces positas in metis que justicia propria est ecclesie Sancti Germani sine particione mea In publico vero chimino quadrigarum et magno a mercatoribus usitato sicut producitur a Silliniaco apud Brienum ante portam grangie de Grosso Bosco et sicut producitur ab Autissiodoro apud Brienum per Bellum Montem et per Ulmedum habebo justiciam sine particione predicte ecclesie et sicut producitur a Leignaco versus Cheniacum hoc excepto quod non potero ad occasionem capere nec occasionare propter aliquid monachos Sancti Germani vel familias eorum de Grosso Bosco in illo chimino quod producitur ante grangiam de Grosso Bosco sicut dividitur per metas nisi capti fuerint in presenti forefacto Verumptamen dicta familia monachorum poterit per terram suam de Grosso Bosco usque ad X teisias chiminum divertere pro voluntate sua et si diverterent divertet bona fide sine dampno meo In aliis autem cheminis dictarum villarum et de villa ad villam in terra Sancti Germani erit justicia communis mihi et ecclesie Sancti Germani Pueri vero qui de cetero nascentur de mulieribus meis et de hominibus Sancti Germani vel e converso de cetero parcientur et fiet particio secundum terre consuetudinem Furnus vero quem ego feci apud Montem communis erit inter me et ipsos et bannalis nec alius furnus in villa fieri poterit nisi de assensu meo et ecclesie Sancti Germani Usuagium vero aque sic fuit determinatum quod ego nec homines terre mee nec aliquis pro ipsis in aqua Sancti Germani de Seneem piscari poterimus preter ad triblam duorum pedum et dimidii et joncheria de junco Quod autem amplius dicebamus nos habere ecclesie Sancti Germani imperpetuum quitavimus Item concessum fuit a me et ab abbate et conventu quod a rivo Soeriarum usque ad fluvium de Ermencon nec ego nec Johannes frater meus nec heredes nostri nec abbas et conventus Sancti Germani nec successores eorum villam novam facere poterimus in nemoribus vel in villis nec alter hominem alterius poterit retinere infra metas supradictas nec ego nec frater meus nec ipsi aliquem poterimus associare in omnibus supradictis nec ista associata partiri poterunt nisi de assensu meo et predictorum abbatis et conventus Homines autem scilicet heredes Roberti Amiart et uxores eorum excepto Gaufredo Subleor de Altaripa et heredes Gaufridi Amiart et uxores eorum Bernadum Munerium et uxorem ejus et heredes eorum quos ego et Johannes frater meus apud Eriacum habebamus ecclesie Sancti Germani quitavimus pro anniversario patris nostri faciendo Tres vero predictos modios avene et omnia alia in quibus ego et dominus Johannes frater meus habemus partiri cum ecclesia Sancti Germani Autiss teneo ego dominus Selliniaci in feodum ab abbate Sancti Germani et ego et heredes mei tenemur abbati et successoribus suis facere homagium in capitulo Sancti Germani apud Autissiod et ibi facere fidelitatem de omnibus supradictis bene et fideliter observandis et exequendis Insuper promittimus ego et dominus Johannes frater meus quod contra composicionem istam bona fide factam de cetero non veniemus In cujus rei testimonium ego et dominus Johannes frater meus presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo octavo