Charter Document - 02360351

Charter Document - 02360351


Charter Number: 02360351
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Jocelinus de Avalone miles notum facio presentibus et futuris quod constituta in presentia mea domina Arenburgis de Maigniaco dilecta et fidelis mea dedit et precise quitavit Deo et fratribus hospitalis Jerusalem et domui hospitalis Pontisherberti quicquid juris habebat in terragio sito inter rivum de Gotealeine et quercum Orbigniaci sicut via monstrat que de Brocein tendit ad Orbigniacum et a dictis metis usque ad aquam Cose Quitavit eciam dicta A simili modo predictis fratribus quicquid juris habebat in campo sito juxta grangiam dictorum fratrum que est apud Orbigniacum salvo censu Istam vero quitationem laudaverunt Galterus Gaufridus et Willelmus et Mahauz heredes ejus Quod ut ratum habeatur ad preces utriusque partis presentem paginam sigillo proprio roboravi Actum anno Gratie MCCXX septimo mense septembri