Charter Document - 02360346
Charter Number: | 02360346 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Stephanus dominus Selleniaci notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod Willelmus armiger de Croto in presentia mea constitutus dedit et concessit capelle mee de castro meo Selleniaci et capellano et omnibus capellanis in eadem capella successive deservientibus quinque solidos autissiod monete super dimidium arpentum prati situm in Pratorotundo secus viam que ducit apud Pontiniacum et quod participat cum prato domus Dei annuatim recipiendos pro anniversario Lukete sororis sue tali condicione quod quicunque possidet vel possidebit predictum pratum tenetur et tenebitur reddere annuatim predicto capellano et capellanis ejus successoribus supradictos quinque solidos infra octavas Pentecostes Et si predicti denarii non sunt persoluti infra predictum terminum sepe dictus capellanus et omnes ejus successores habebunt fenum anni illius integre et quiete Et forsitan si in aliquo anno contigerit quod fenum non valebit quinque solidos supradictus capellanus et ejus successores recuperabunt quicquid defuerit de valore quinque solid in anno futuro vel quam citius affuerit feni habundantia Hoc donum laudavit et concessit Lucelina uxor supradicti Willelmi del Crot et filii sui et Hodo frater suus Ego vero supradictus Stephanus dominus Selleniaci dictam donationem gratam et ratam habens eam duxi confirmandam et in ejus confirmationis testimonium presentes litteras ad petitionem sepedicti R capellani et Willelmi del Crot sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gracie MCCXXVII