Charter Document - 02360345

Charter Document - 02360345


Charter Number: 02360345
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1226 - 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod cum inter abbatem et conventum Sancti Martini Eduensis ex parte una et fratres mylicie templi Sancti Medardi ex alia super decimis terrarum de Lammis de Ruiz quas Templarii colebant tunc temporis que sunt infra decimationem de Crie quas decimas eidem abbas et conventus a dictis Templariis sibi vendicabant suborta fuisset materia questionis et prefati Templarii dictos abbatem et conventum traxissent in causam super grangia que est juxta ecclesiam de Crie et quatuor jornalibus terre arabilis que fuerunt Thecelini hominis Templariorum quorum tria sunt in Vavra et unum juxta campum Sancti Martini in Hengubertum de Crie et Godinum de Raveriis presbiteros de pari assensu fuit a partibus tanquam in arbitros compromissum Qui arbitrium suum in hunc modum protulerunt quod Templarii Sancti Medardi supradicti reddent in perpetuum per singulos annos ad festum Sancti Remigii prioratui de Crie sex bichetos bladi scilicet tres frumenti et tres avene et heredes Thecelini habebunt quiete et pacifice jornale quod est juxta campum Sancti Martini Dicta vero grangia et tria jornalia que sunt in Vavra remanebunt quiete et pacifice dicto prioratui de Crie Hoc autem laudaverunt Adelina relicta Thecelini et filius ejus Theobaldus Quod ut ratum et stabile permaneat ego Guillelmus ecclesie Beati Martini Eduensis tunc temporis abbas presenti cartule sigillum nostrum apposuimus Actum anno Gratie MCC vicesimo sexto mense marcio