Charter Document - 02360343
| Charter Number: | 02360343 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1226 - 1227 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis decanus Sancti Florentini et magister Guido officialis Briennonis salutem in Domino Noveritis quod in nostra constituti presencia Salo de Bosco Jardini et Beatrix uxor ejus de quatuor modiis vini qui movebant de capite ipsius Beatricis quos in cellario ecclesie Sancti Germani annuatim capiebant recognoverunt duos modios ecclesie predicte in perpetuam elemosinam dedisse pro aniversario eorum et alios duos eidem ecclesie vendidisse per manus fratris Salonis granetarii prefate ecclesie pro XXV libris autissiodorensibus de quibus dicti Salo et uxor ejus integram solucionem sicut coram nobis confessi sunt receperunt promittentes bona fide quod super dicta vendicione portabunt rectam et debitam garantiam ecclesie supradicte Insuper prefati Salo et ejus uxor fide corporaliter prestita promiserunt quod vendicionem istam per se vel per alios nullatenus reclamabunt abrenuntiantes fide media omni juris auxilio quod sibi posset competere in hoc facto Concessum autem est dictis Saloni et ejus uxori quod post decessum eorum anniversarium ipsorum fiet in ecclesia sepe dicta annuatim Quod ut ratum sit et stabile presentes litteras ad peticionem dictorum Salonis et uxoris ejus sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo sexto mense februario
