Charter Document - 02360341
Charter Number: | 02360341 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ansellus de Brideine notum facio presentibus et futuris quod ego pro remedio anime mee dedi et quittavi domui Pontiniacensi quicquid habebam et quicquid ad me et ad meos pertinebat in molendino de Frekenbaudo tam in feodo quam in dominio insuper addidi dare domui supradicte quicquid habebam et ad me et meos pertinebat in terra que fuit Reineri Pocer juxta pontem de Neseles Quicquid sicut predictum est quocunque modo ad me et pertinebat in supradictis in perpetuum libere quitavi et concessi domui supradicte laudentibus hoc Agathe uxore mea et Galcherio filio meo et Petro Quod ut ratum et firmum persolveret presentibus sigillum meum apposui promittens me super omnibus pro me et pro meis garantiam portaturum Actum anno Gracie MCC vicesimo sexto mense augusto