Charter Document - 02360338

Charter Document - 02360338


Charter Number: 02360338
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Mathildis comitissa Nivernensis omnibus notum facimus tam presentibus quam futuris quod nos pro remedio anime nostre et H quondam bone memorie domini et mariti nostri comitis Nivernensis dedimus et concessimus post decessum nostrum abbacie Pontigniacensis pro aniversariis nostris in ecclesia ipsius abbacie annuatim in perpetuum celebrandis decem libras redditus cursualis monete quas habemus apud Chichias annuatim in perpetuum percipiendas Volumus siquidem et precipimus ut episcopus qui pro tempore erit ponat sentencias excommunicationis in personam heredis aut successoris nostri et interdicti in terram ipsius si contra donum illud ullo modo ire attemptaverit nec ipsas relaxet quousque dicte ecclesie de dicto redditu ad plenum fuerit satisfactum Si vero quod absit ante magistrum Theobaldum de Tornodoro clericum nostrum decederemus qui dictum redditam ad vitam suam habet volumus et precipimus ut heres aut successor noster de suo proprio usque post decessum dicti clerici dictum redditum dicte ecclesie sine difficultate aliqua annuatim persolvat alioquin dictus episcopus sentencias in ipsum et in terram suam ponat sicut superius est expressum Quod ut ratum permaneat sigilli nostri munimine presentes litteras fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto mense maio