Charter Document - 02360337

Charter Document - 02360337


Charter Number: 02360337
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Michael officialis curie Senon salutem in Domino Noverint universi tam presentes quam posteri quod Odo Albusvillanus prepositus capituli Senon de villa de Pontibus super Yonam cum uxore sua esset homo liber capituli Senon ab Adam decano Senon et capitulo ejusdem ecclesie per manum ejusdem decani recepit ea que inferius notantur in feodum legium et liberum tam ab ipso quam ab heredibus suis in perpetuum optinenda Dictus vero prepositus est homo legius dicti decani et capituli Senon ante omnes Illa autem que recepit a dicto decano et capitulo per manum dicti decani hec sunt quartam partem censualem de communiis a dicto decano et capitulo per manum dicti decani recepit exceptis quinque denariis quos in illa quarta parte percipit Vitalis Albivillani Tres denarios et obolos censuales de domo defuncti Willelmi Quadrigarii et Milonis Germani Tria arpenta prati apud Petramfrite vineam de Montreaut sextam partem molendini de Graveres partem suam nemoris quod dicitur Aufrans duas partes granchie site apud Furnum et partem suam platearum ante furnum Hec autem omnia superscripta hoc modo in feodum recepit quod si aliquid vel aliqua de eisdem essent de censu capituli vel alterius vel de feodo alieno et capituli feodo nullatenus computarentur et dictus Odo tantumdem equivalens in feodo capituli loco eorum reponere teneretur In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto mense aprili